Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cetera , quae a personis duci solent, in argumentorum locis exposuimus. proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in horum species cadunt. quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut [*]( ut, added by Spaading. ) ad quidquid faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere; si minus, illuc conferenda est oratio,
aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at ,
si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam
plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.
de causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. mihi , si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc.
potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut haec in qualitate