Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

patrono , si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens. neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.

si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint [*]( speraverint, Gesner : speravere, MSS. ) hac invidia opprimi posse.

alii a propositione accusatoris contraque eam [*]( contraque eam, Halm : contra quarm, A: contra qua, G. ) loci oriuntur. saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. facile respondetur vel quod omnia scelera in malos

v7-9 p.66
cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum [*]( indignum, Aldine ed.: ingenuum, ingenium, MSS. ) sit crimina ipsa atrocitate defendi. interim proprie, quod est varium. nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.

probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint. si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia [*](Eacaceia is a feast in honour of the dedication of a new temple or building. the phrase is strange, but there seems no possibility of plausible emendation. the word is rare and not likely to be corrupt. pro is the reading of the best MSS. ) ducendum scelus primum.