Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur. [*]( sententia. . feratur, Regius , Zumpt: etiamsi fertur, MSS. ) Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti, [*]( at qui dicit occidisti, added by Regius. ) supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.

hae porro actiones constant comparatione; ipsa comparatio non una via ducitur. aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci: ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine; etenim in posteriore [*]( etenim in posteriore crimine persona, Halm : est enim superior enim persona, AG (persona enim A ). ) crimine persona alieni cum persona matris temere compararetur. quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis; sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. et sive invicem accusant,

sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in

v7-9 p.60
accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur.

id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur, [*]( feruntur, cod. monac : runtur, A: fecerunt, G. ) negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.