Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut tueri se possit. illic quoque, ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem,

sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is

v7-9 p.56
potionem a se datam bibisset. paler , acceptae potionis epota parte, dixit uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est.

manifestum , quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur. superest tertium, in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum, quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget. ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiiciunt.

in quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse; quod neminem ignorare arbitror. de uno reo consilium cogitur, et etiam [*]( et etiam, Christ : etiam et, MSS. ) si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est.

Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duae lites. potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. sed in iudicio quoque

v7-9 p.58
nihil interest actionum,

utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur. [*]( sententia. . feratur, Regius , Zumpt: etiamsi fertur, MSS. ) Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti, [*]( at qui dicit occidisti, added by Regius. ) supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.