Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur. interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas; cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur.
refert enim, convivium praecesserit laetitia [*]( laetitia, added by Philander. ) an tristitia, labor an otium, [*]( labor an otium, Regius : laborantium, MSS. ) vigilia an quies.
interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. si tamen plures in persona probationes habuerit, conuertit hunc ordinem.
defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut tueri se possit. illic quoque, ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem,