Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur. ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus
his fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. eligat itaque
mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.