Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nihil habui amplius quod ex universum praeciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de [*]( de, Regius : ex, AG. ) generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. et , quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.

coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. de re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.

de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an

v7-9 p.46
providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius.

in iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt. nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. quaeritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu. et quae causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. quae duo genera non multum inter se distant.