Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.

nihil habui amplius quod ex universum praeciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de [*]( de, Regius : ex, AG. ) generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. et , quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.

coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. de re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.

de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an

v7-9 p.46
providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius.

in iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt. nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. quaeritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu. et quae causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. quae duo genera non multum inter se distant.

ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant. sed et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, qui sit; ut est quaesitum contra Urbiniae heredes, is qui [*]( is qui, Spalding : si qui, A: si quis, G. ) tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sosipater.

nam et substantia

v7-9 p.48
eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt.

animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit. quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures. itemque extra naturales quaestiones,

maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules. in iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore; quod interim coniunctam quaestionem habet, cum [*]( cum, Halm : et, MSS. ) utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur.

ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem

v7-9 p.50
habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit. et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex.

aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit. sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam. Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam;