Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. erit ergo coniectura, qua
plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.
nihil habui amplius quod ex universum praeciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de [*]( de, Regius : ex, AG. ) generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. et , quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.
coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. de re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.
de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an
in iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt. nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. quaeritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu. et quae causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. quae duo genera non multum inter se distant.