Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ratiocinativa seu

v7-9 p.42
collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset. ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.

tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem. ubi rursus ratiocinamur, an restitutor accipi debeat pro advocate, quando id praestiterit quod advocatus petiit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est.

reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. erit ergo coniectura, qua

v7-9 p.44
mente pater intestatus decesserit. sed ea pertinet ad qualitatem; alterius status instrumentum est.

plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.

nihil habui amplius quod ex universum praeciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de [*]( de, Regius : ex, AG. ) generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. et , quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.

coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. de re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.

de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an

v7-9 p.46
providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius.