Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

victoria tamen non trahunt. in hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex

v7-9 p.32
proximo est, haec velut innatantia videbunt:

excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus.

at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto. quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio?

hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae postulationi respondeatur? at id manifestum est. lex est, quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti. hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.

adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad

v7-9 p.34
petitorem; numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes? si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est. atqui et legem esse et hoc, quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est. quid ergo dicimus? rusticus eram.

si lex [*]( lex, Halm : lexeram, AG. ) omnes complectitur, nihil proderit. quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit. quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est. quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.