Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. tutius , si noluit. fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. adiicietur :
quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset. hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est. multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet
cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. sed ex plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa, Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus civitati.
contendunt ; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit. et haec quidem de dividendo ex universum praecipi possunt.