Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam. cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.

aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur; denique ex accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. igitur , quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi.