Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. aptare etiam orationem locis, temporibus, personis est eiusdem virtutis. sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.

de inventione, ut arbitror, satis dictum est. neque enim ea demum, quae ad docendum pertinent, exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.

nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. neque enim quanquam fusis omnibus membris statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas,

v7-9 p.4
licet habeat eadem omnia, prodigium sit tamen. et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento.

nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia. sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. quapropter totus hic liber serviat dispositioni, [*]( dispositioni, early editors: divisioni, MSS. )

quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset. sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.

sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium ex singulas, partitio singularum ex partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus

v7-9 p.6
sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium ex locos distributio.