Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras nesciunt. nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est. nocet etiam diu pugnare in iis quae obtinere non possis.

nam , ubi vinci necesse est, expedit cedere; quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae. nam culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est.