Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid ironia? nonne etiam quae severissime fit, ioci prope genus est? qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam coactus querebatur, age , inquit, aliquid et rei publicae causa. metaphora [*]( metaphors, Halm : et abora, et labor, etc., MSS. ) quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor,

v4-6 p.476
interim , inquit, usura fruar.

idem per allegorian M. Caelium, melius obiicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. emphasi A. Villius dixit, ferrum in Tuccium incidisse.

figuras quoque mentis, quae σχήματα διανοίας dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. ridiculum est autem omne, quod aperte fingitur.

stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus, an spectasset? fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, non , sed in orchestra pila lusi.

refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo, elevando, ridicule negavit Manius Curius; nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset:

ergo ego, inquit, nunquam vici?

v4-6 p.478
Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem, tum ergo, cum una declamabamus, non eras natus; interim et simulata assensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere, verum est, inquit; nam hoc illam iam viginti annis audio.

belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius: ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, non mehercules, inquit, hoc unquam dixi; sed dixi emere te solere. defensionem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, meum , inquit, putavi.

elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis [*]( nimiam quis, Deffner: veniam quis aut, MSS. ) iactantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, nunquam fugiens respexeris, inquit; aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus, quod sexagenarius Publiliam virginem duxisset, cras mulier erit, inquit.

hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi

v4-6 p.480
simile, quod Cicero Curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur.

sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare, dies enim, inquit, longiores sunt. et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, apparet , inquit, quam saepe accendatis.

transtulit crimen Cassius Severus. nam cum obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, nescio , inquit. qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse. repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut Trachalus dicenti Suelio,

si hoc ita est, is in exilium,
sic non est ita, redis,
inquit.