Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero ; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur.

nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.

pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse. dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius venierant. quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.

in metalempsin quoque

v4-6 p.466
cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit; nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.

haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, Pacisculum , et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, Acidum , et Tullium, cum fur esset, Tollium dictos invenio.

sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere. est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.

fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda. eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur. multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta,

v4-6 p.468
modo futurum, ut omnia verreret, cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem apro Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat.

praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem, nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio.

acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum. in his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur; quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt. sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax, asinus albus vocabatur;

et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit. ducitur et ab inanimis [*]( Messium inanimis, an addition suggested by Radermacher. ) sicut P. Blaesius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit. quod nunc risus petendi genus frequentissimum est.

v4-6 p.470
Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae; cuius est generis illud Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, noli , inquit, tanquam assem elephanto des.

sunt quaedam vi [*]( vi is the reading of AG, but is unsatisfactory as introducing nothing new. veri ( some later MSS. ),vitii ( Halm ), vix ( Radermacher ), do nothing to help out the meaning. ) similia; unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item [*]( panem item, Haupt: parentem, MSS. ) candidum edo.