Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.
solet interim accidere, ut id quod in adversarium dicimus aut in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem; quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent. quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem habere liberi hominis; cui respondens Domitius Afer, ex tui, inquit, animi sententia, Longe,
qui malam faciem habet, liber non est? vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus. nam adversus miseros, sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia. nam de amicis iam praeceptum est.
illud non ad oratoris [*]( oratoris, Harster: orat fori*, A: orā fori, G. )
ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet. nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat. unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. nam si species omnes persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus.