Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

occasio vero et in rebus est cuius est [*]( cuius est, added by Halm following Spalding. ) tanta vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis aliquid dixerit prior. sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando.

accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus. oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.

nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem. quin illae ipsae ( dicta sunt ac vocantur),

quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium

v4-6 p.446
quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. venustum esse,

quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet. salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. nam et Cicero omne, quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi; et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.

salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. sales enim, [*]( sales enim, Spalding : sane tamen, MSS. ) ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat

v4-6 p.448
audiendi sitim. facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.

neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles. quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est contrarium serio.

sed hoc nimis angustum, [*]( sed hoc nimis angustum, added by Halm. ) nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur. eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis.

usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.

v4-6 p.450
Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus,