Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere; etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis. erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.
etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. haec , quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.