Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod
huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos,
sed non contigisse. noster vero non solum extra iudicia, sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in
nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et ipsa ilia, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco posuit; ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore non ficta sed passim esse iactata.
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod reici quam quod adiici possit, invenient.