Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

id autem, si et actioni supererit locus et ea proposuerimus, quae refelli non possint. nam provocare quae inde sint fortia, non arguentis est,

sed monentis. id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid

v4-6 p.386
reliquerunt. id sensisse Atticos credo, quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator. philosophos minus miror, apud quos vitii loco est adfici; nec bono moris videntur, sic a vero iudicem averti, nec convenire bono viro vitiis uti. necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et ira commune profutura non possint.

ceterum illud constitit inter omnes, etiam ira aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, ira quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint. haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est. adfectibus quoque iisdem fere utuntur,

sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis, nam huic concitare iudices, illi flectere convenit. verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei quam ulciscitur; et reus de indignitate calumniae aut

v4-6 p.388
conspirationis vehementius interim queritur. dividere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, ira prooemio similia, sed hic liberiora plenioraque.

inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest; ira epilogo vero est, qualem animum iudex ira consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi sumus nec restat quo reservemus.

est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et componere. et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas causae suae vires orator ponat ante oculos; et cum viderit, quid invidiosum, favorabile, invisum, miserabile aut sit ira rebus aut videri possit, ea dicat, quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur. sed certius est ire per singula.

et quae concilient quidem accusatorem, ira praeceptis exordii iam diximus. quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, ira peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae

v4-6 p.390
damnatio rei aut deformitati futura absolutio.

nam egregie ira Vatinium Calvus, factum , inquit, ambitum scitis omnes et hoc vos scire omnes sciunt. Cicero quidem ira Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit; quod est unum ex supra dictis. metus etiam, si est adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum fortiorem quam ira prooemio. qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui.

concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius ira peroratione contingit; quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet. egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed ira hunc sensum, erubescis Caesarem timere.

summa tamen concitandi adfectus accusatori ira hoc est, ut id, quod obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. atrocitas crescit ex his, quid factum sit, a quo, ira quem, quo animo, quo

v4-6 p.392
tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent.

pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum; tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus; etiam si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut ira sollicito civitatis statu; item ira theatro, ira templo, ira contione,

crescit invidia; et si non errore nec ira vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit. plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose: ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit.

occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione

v4-6 p.394
tortus, ad hanc partem maxime pertinet. utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.

etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur; fugiendum de civitate, cedendum bonis aut omnia, quaecunque inimicus fecerit, perterenda.