Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur? ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et ira locum lacrimarum eius ipse successit. his praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorum ore dicit patronus. nudae tantum res movent; at cum ipsos loqui fingimus,

ex personis quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet; quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore

v4-6 p.400
dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.

itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones: frustra , inquit, mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas! nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere.

nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; ira qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.

non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam diu ploret. ideoque cum ira aliis tum maxime ira hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.

non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas mouemus, unde et producere ipsos,

v4-6 p.402
qui periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.

quarum rerum ingens plerumque vis est velut ira rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit ira furorem praetexta C. Caesaris praelata ira funere cruenta. sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur.

sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam ira tabula sipariove [*](sipariove, F. C. Cotlradus: supra Iovem, MSS.) imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus. quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?

at sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse. quare et obsecratio illa iudicum per carissima

v4-6 p.404
pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;

et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet; stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et anteacta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas.

fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum. quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.