Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et coisse eam cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est.

sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit. quaedam in contrarium non recurrent; nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur.

quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit. ac similiter satum fuisse potest, ubi non

v4-6 p.198
fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.

alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant; quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent.

signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. at sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit.

sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.