Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.

alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est. haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.

eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse

v4-6 p.200
virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur. quod si receperimus, vereor, ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. eadem tamen ratione qua signa tractantur.

nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae, si adolevisset. unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum.