Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super

v4-6 p.192
corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur. iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus, describimus, deterremus, querimur, consolamur, hortamur.

sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tanquam certis loquimur potest. nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus; sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.