Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet.
id quomodo contingat, explicabimus, cum ad destinatum huic parti locum venerimus. ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit; eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.