Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis [*]( testimoniis added by Ialm, some such word having been omitted by the MSS. ) aut testibus nominatis. quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit. quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.
reliquae interrogandi sunt partes. qua in re primum est nosse testem. nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.