Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit; expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt quid dixerit.
itaque , quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. et si deficietur numero pars diversa, paucitatem; si abundabit, conspirationem; si humiles producet, vilitatem; si potentes, gratiam oportebit incessere.
plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere; quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit
verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis [*]( testimoniis added by Ialm, some such word having been omitted by the MSS. ) aut testibus nominatis. quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit. quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.