Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qui voluntarium producit, scire quid is dicturus

v4-6 p.174
sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans,

ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent. multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. in iis quoque adhuc,

qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.

explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum

v4-6 p.176
mutaverint. quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere; multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur.

nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.

eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.

nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum; nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.