Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. simplicior contra tabulas pugna. nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia. si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet.

tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate; quo ipso non esse amicum ei se,

v4-6 p.170
contra quem dicit, fatetur. neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. sed late locus uterque tractatur.