Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

adsumptionem deinde ponit: nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem; de quo idem quod supra dico.

quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur. cui parti consentio.

in tribus autem, quas fecimus, partibus non est

v4-6 p.354
forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur: anima immortalis est. nam quidquid ex se ipso movetur, immortale est; anima autem ex se ipsa movetur, immortalis igitur est anima. hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.

nam et hae primam habent propositionem: sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem occidit, caedis tenetur, deinde rationem; (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur.

altera est complexio non par intentioni sed vim habens parem: mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos. in alio genere non eadem propositio est quae connexio: omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autent melius est mundo, mundus igitur animal. hic potest videri deesse intentio. [*]( deesse, Madvig: de re, MSS.: intentio, Spalding : contentio, MSS. ) Potuit enim sic constitui ratiocinatio: animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima et cetera.

haec propositio aut confessa est ut

v4-6 p.356
proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere; interim probanda ut illa, quod est dissolutum, sensu caret; cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat, sit in dubio. quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.

epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris. nam quo ingenio est opus, ut dicas:

bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur,

ad me igitur pertinet.sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est: ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus, itemque aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non potes, aut habes coheredes, efficiendum est iustum, propter quod

v4-6 p.358
nobis bona adiudicari debeant.