Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus; et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus. hic tamen habendus istis modus, ut sint ornamento non impedimento.

v4-6 p.372

haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam; respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.

at me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. illum enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.

quid nunc agam? aut quem ultra

v4-6 p.374
esse usum mei, diis repugnantibus, credam? nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer. nonne igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare?

quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?