Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus; et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus. hic tamen habendus istis modus, ut sint ornamento non impedimento.
haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam; respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.
at me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. illum enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.
quid nunc agam? aut quem ultra