Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qua quis male uti potest?—Si pecunia, quae est in argento signato, argentum est, qui argentum omne legavit, et pecuniam, quae est in argento signato, legavit; argentum autem omne legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit, habet formam syllogismi. oratori satis est dicere, cum argentum legaverit omne, pecuniam quoque legavit, quae est in argento.

peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio locus superest. namque ego, ut in oratione

v4-6 p.364
syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim. dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.

namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.

nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.

locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia; quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.

feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur

v4-6 p.366
sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat. nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?

non inspiret? non augeat? non mille figuris variet ac verset? ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique videantur? quis unquam sic dixit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis [*]( generis, Zumpt: veris, A: veris vel artis, G. ) reperiuntur? quae apprehensa Graeci magis (nam hoc solum peius faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie connectunt, et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati nunquam respondebunt, quem imitentur. sed de figuris alio loco.

nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda. namque ea distincta quidem ac

v4-6 p.368
perspicua debere esse confiteor, in rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu;

at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit. [*]( elidit, valla . )