Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur. videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa. nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.

in his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda. quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata. ieiuna [*]( ieiuna, Bonnell: pecunia, A: omitted by B. ) tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.

quare et illi communes

v4-6 p.346
loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. ex iis autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem.

ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.