Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi? nemo , ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiarit.

at quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: ego vero, inquit, ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?

nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere

v4-6 p.342
possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest.

at in scholis recte et propositionibus [*]( propositionibus, added by Badius. see note prefixed to Index. ) et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur. quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione; non enim erit, cui respondeamus.