Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae; si forte laedat, [*]( non laedat, MSS, corrected by Becher. ) causae non ingenii culpa.

itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.

alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte incusari solet; ut adversus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est. presserat enim turbulentis contionibus Cluentium

v4-6 p.336
Quintius.

nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius. nam cum Scauri columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, ego porro, inquit, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas apportavi. et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.

illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.

defensionis quoque permutatio reprehenditur saepe, ut Attius adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur. declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant. facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis,

v4-6 p.338
quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus:
  1. non male respondit, male enim prior ille rogarat.
Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario,

non ipsi nobis respondebimus. aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.

ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit. et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa quam si quid pro sua parte acriter excogitavit.

rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum. nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?

incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti

v4-6 p.340
sint, iocantur; frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus; ut pro Cluentio Cicero:

nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi? nemo , ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiarit.