Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hominum vitia rebus adsignent, ut, si quis decemviratum accuset non Appium; manifestis repugnent; dicant, quod aliter accipi possit; summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant; quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant. nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo
alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae; si forte laedat, [*]( non laedat, MSS, corrected by Becher. ) causae non ingenii culpa.
itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.