Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid ? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi
Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio; quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum praesentem non totam causam intuentur.
quid tam videri potest contra Cluentium quam censoria nota? quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?
at haec Cicero pugnare invicem ostendit: sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii. si Egnatii, leave est, quod censores de ceteris subscripserunt. ipsum enim Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt. sin autem censorium, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredarit, censores in senate, cum pardem eiecissent, retinuerunt.
illa magis vitiose dicuntur quam acute