Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem attigit;

et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita. sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit.

utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: apud exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt,

de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola

v4-6 p.328
faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico eo fieri vellet. quod est utile, [*]( utile, Badius : utique, MSS. ) si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus. interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet; et plerumque id est tutius. quaedam contradictiones natura sunt singulae; id exemplis non eget.

communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium facit. est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest:

at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid ? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi

v4-6 p.330
odii argumentum est.

Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio; quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum praesentem non totam causam intuentur.

quid tam videri potest contra Cluentium quam censoria nota? quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?

at haec Cicero pugnare invicem ostendit: sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii. si Egnatii, leave est, quod censores de ceteris subscripserunt. ipsum enim Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt. sin autem censorium, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredarit, censores in senate, cum pardem eiecissent, retinuerunt.