Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum. perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur?
nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia. multis hoc locis fecit Cicero; et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.