Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet. id autem, quod erit ab aduersario dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est. nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum.
palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est. id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est; sufficit enim, quod adversarius non probat; item si ad causam non pertinet.