Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. in rebus vero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre.

his quidam probationes adiiciunt, quas παθητικάς vocant, ductas ex adfectibus. atque Aristoteles quidem potentissimum putat ex eo, qui dicit, si sit vir bonus; quod ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen, videri.

inde enim ilia nobilis Scauri defensio: Q. Varius Sucronensis ait Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani prodidisse; Aemilius, Scaurus negat. cui simile quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante similis criminis reus erat, interrogasset, an is accepta pecunia rem publicam proditurus esset; isque id negasset: quod igitur, inquit, tu non fecisses, ego feci?

intuendum autem et qui sit apud quem dicimus, et id quod illi maxime probabile videatur requirendum; qua de re locuti sumus in prohoemii et

v4-6 p.304
suasoriae praeceptis.

altera ex adfirmatione probatio est: ego hoc feci; Tu mihi hoc dixisti; et O facinus indignum! et similia; quae non debent quidem deesse orationi et, si desunt, multum nocent; non tamen habenda sunt inter magna praesidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque parte similiter possit. illae firmiores ex sua cuique persona probationes,

quae credibilem rationem subiectam habeant: ut vulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. hinc et patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios auctoritatem petunt.

quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis [*]( ab aliis, Butler : aut animis, MSS. ) crescant? quae prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.

ego haec breviter demonstrasse contentus ita posui, ut locos ipsos et genera quam possem

v4-6 p.306
apertissime ostenderem. quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum communium materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere; sed mihi supervacuum videbatur.

nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen. quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.

nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac

v4-6 p.308
nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.

sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat. libidinem iuvet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona.

quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.

an vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in exemplum operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt: nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?

igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire

v4-6 p.310
vitalia ac tueri sciat; et praeceptor id maxime exigat, inventum praecipue probet. nam , ut ad peiora iuvenes laude ducuntur, ita laudari in bonis malent. nunc illud male est,

quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo videtur inter bona utilitas. sed haec et in alio nobis tractata sunt opere et in hoc saepe repetenda. nunc ad ordinem inceptum.

refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus. sed utriusque similis condicio est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.