Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt Quaedam tamen, quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum, eras enim adultera. prius de adulterio convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. spiculum tuum in corpore occisi inventum est; negat suum: ut probationi prosit, probandum est.

illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. caedes a te commissa est, cruentam enim vestem habuisti; non est tam grave argumentum, si fatetur quam si convincitur. nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur.

firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt

v4-6 p.300
appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio sustinentur.

ita quae non possunt valere, quia magna sint, valebunt, quia multa sunt; utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut , si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris; et offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum tabulas sciebas. singula levia sunt et communia, universa vero nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.

quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.