Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quae credibilem rationem subiectam habeant: ut vulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. hinc et patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios auctoritatem petunt.
quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis [*]( ab aliis, Butler : aut animis, MSS. ) crescant? quae prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.
ego haec breviter demonstrasse contentus ita posui, ut locos ipsos et genera quam possem
nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen. quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.