Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem. propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator,

sed acciperet. plurimum autem refert. nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant; extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.