Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus.

adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.