Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed, quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio.
argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum , cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: