Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis. [*]( concessis, Törnebladh: concessisse, MSS. ) Id est inductio. hoc in oratione fieri non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur.

sit igitur illa interrogatio talis: quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum? concedetur. quid equus? qui generosissimus? nonne qui optimus? et plura in eundem modum. deinde , cuius rei gratia rogatum est, quid homo? nonne is generosissimus, qui optimus? fatendum erit.